Arcana Coelestia (Elliott) n. 6812

Previous Number Next Number See English 

6812. Spiritus Mercurii prae reliquis spiritibus cognitiones rerum, tam quae in hujus solis mundo quam quae extra hunc {1} in caelo astrifero sunt, possident; et quae semel sibi acquisiverunt, illa retinent, et quoque illorum reminiscuntur quoties similia {2}occurrunt; inde quoque manifeste constare potest quod memoria spirituum multo perfectior sit memoria hominum, {3}tum quod quae spiritus audiunt, vident, et appercipiunt, {4}retineant, et maxime talia quibus delectantur, ut hi spiritus cognitionibus rerum; nam quae delectationi sunt et amori, ea quasi sponte sua influunt et remanent; cetera non intrant, sed modo superficiem tangunt et praeterlabuntur. @1 i mundum$ @2 recurrunt$ @3 et$ @4 A had this before quae spiritus then d.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church