Arcana Coelestia (Elliott) n. 6808

Previous Number Next Number See English 

6808. Quid spiritus e planeta Mercurii referunt in Maximo Homine, mihi quoque e caelo detectum est, quod nempe memoriam, sed memoriam rerum abstractarum a terrestribus et mere materialibus. Verum quia cum illis datum est loqui, et hoc per plures septimanas, et audire quales sunt, et explorare quomodo cum illis qui in tellure illa sunt, se habet, velim ipsas experientias adducere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church