Arcana Coelestia (Elliott) n. 6804

Previous Number Next Number See English 

6804. `Et recordatus est Deus foederis Sui cum Abrahamo, cum Jischako, et cum Jacobo': quod significet ob conjunctionem cum Ecclesia per Divinum Humanum Domini, constat ex significatione `foederis' quod sit conjunctio, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Abrahami, Jischaki, et Jacobi,' cum quibus foedus, quod sit Divinum Humanum Domini; quod `Abrahamus' repraesentet Dominum quoad Ipsum Divinum, `Jischakus' quoad Divinum Rationale, et `Jacobus' quoad Divinum Naturale, videatur n. 1893, 2011, 2066, 2072, (m)2083, 2630, 3194, 3210,(n) 3245, 3251, 3305 fin., 3439, 3576, 3599, {1} (m)3704, 4180, 4286, 4538, 4570,(n) 4615, 6098, 6185, 6276, (x)6425; quod ubi nominantur `Abraham, Jischak, et Jacob' in Verbo, in sensu spirituali non intelligantur illi, constare potest ex eo quod nomina nusquam penetrent in caelum, sed modo quid per illos qui nominantur significetur; ita ipsae res, rerum quale et rerum status, {2}quae nempe sunt Ecclesiae, et quae sunt regni Domini, et quae sunt Ipsius Domini; 2 {3} (m)et praeterea angeli in caelo nusquam determinant suas cogitationes ad {4}singulares personas, hoc foret finire cogitationes, et abstrahere a perceptione rerum universali, ex qua {5} loquela angelica, inde est quod quae loquuntur angeli in caelo, sint ineffabilia, et longe supra cogitationem humanam, quae non extenditur ad universalia sed contrahitur ad particularia;(n) {6}cum itaque legitur quod Multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, et Jischako, et Jacobo, in regno caelorum, Matth. viii 11, percipiunt angeli Domini praesentiam et appropriationem veri et boni quae a Divino Humano Ipsius procedunt: tum cum legitur quod Lazarus sublatus sit in sinum Abrahami, Luc. xvi 22, angeli percipiunt quod sublatus sit in caelum, ubi Dominus est praesens; inde quoque constare potest quod per `foedus cum Abrahamo, Jischako, et Jacobo' in sensu interno intelligatur conjunctio, per Divinum Humanum Domini. 3 Quod Divinum Humanum sit `foedus,' hoc est, ipsa conjunctio, constare potest a pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam, Dabo Te in foedus populo, in lucem gentium, xlii 6:

apud eundem, Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram, ad dividendum hereditates devastatas, xlix 8:

apud eundem, Inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite {7}et vivat anima vestra, ita pangam vobis foedus aeternitatis, misericordias Davidis firmas; en testem populis dedi Ipsum principem et legislatorem gentibus, lv 3, 4:

apud Malachiam, Subito venit ad templum Suum Dominus, Quem vos quaeritis, et angelus foederis, Quem vos desideratis; ecce venit, iii 1:

in Libro 2 Samuelis, Foedus aeternitatis posuit Mihi, disponendum in omnes et servandum, xxiii 5;

4 in his locis agitur manifeste de Domino, et de conjunctione generis humani cum Ipso Divino Domini per Divinum Humanum Ipsius; quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Mediator, et quod nullus ad Ipsum Divinum, quod in Domino et Pater vocatur, venire queat quam per Filium, hoc est, per Divinum Humanum, notum est in Ecclesia; ita est Dominus quoad Divinum Humanum conjunctio; quis {8} (t)potest comprehendere Ipsum Divinum aliqua cogitatione? et si non cogitatione, {9}quis potest Ipsi conjungi amore? sed Divinum Humanum quisque potest comprehendere cogitatione et conjungi Ipsi amore. 5 Quod `foedus' sit conjunctio, constare potest ex foederibus inter regna, quod per illa conjungantur; et quod sint constipulationes ab utraque parte quae custodiendae ut conjunctio sarta teneatur; {10} constipulationes illae seu pacta etiam vocantur foedus. Constipulationes seu pacta quae in Verbo foedus vocantur sunt a parte hominis in stricto sensu decem praecepta seu Decalogus; {11} in latiore sensu sunt omnia {12} statuta, mandata, leges, testimonia, praecepta, quae Dominus e monte Sinai per Mosen {13}injunxit, et in adhuc latiore sensu Libri Mosis; quae ibi continentur {14}erant a parte filiorum Israelis {15} observanda; a parte Domini est misericordia et electio. 6 Quod decem praecepta seu Decalogus sint foedus, constat ab his locis: apud Mosen, Jehovah indicavit vobis foedus Suum, quod praecepit vobis ad faciendum, decem verba quae scripsit super duas tabulas lapidum, [Deut.] iv 13, 23;

et quia duae tabulae lapideae quibus inscripta fuerunt decem praecepta, reposita sunt in arca, Exod. xxv 16, 21, 22, xxxi 18, xxxii 15, 16, 19, xl 20; idcirco arca vocabatur arca foederis, Deut. xxxi 9, 24-26; Jos. iii 3, 6, 14, iv 7; Jud. xx 27; 2 Sam. xv 24; 1 Reg. viii 21; {16}hic Salomo ita loquitur, Posui ibi locum arcae, ubi foedus Jehovae, quod pepigit cum patribus nostris:

et apud Johannem, Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis Ipsius in templo Ipsius, Apoc. xi 19. 7 Quod foedus {17}appellentur omnia judicia et statuta quae Dominus per Mosen mandavit populo Israelitico; et quoque ipsi Libri Mosis: apud Mosen, Super ore verborum horum pepigi vobiscum foedus, et cum Israele, Exod. (x)xxxiv 27;

quae ibi vocantur foedus erant plura de sacrificiis, festis, azymis: apud eundem, Moses sumpsit librum foederis, et legit in auribus populi, qui dixerunt, Omne quod locutus est Jehovah, faciemus et audiemus, (x)Exod. xxiv 7, 8:

in Libro 2 Regum, Joschia rex Jehudae in domo Jehovae coram omnibus legit verba libri foederis inventi in domo Jehovae: et pepigit foedus coram Jehovah, ad stabiliendum verba foederis scripta in libro illo; et stetit omnis populus in foedere. Praecepit rex omni populo ut facerent Pascha Jehovae Deo, juxta scriptum in libro foederis xxiii 2, 3, 21:

apud Davidem, Si custodiverint filii tui foedus Meum et testimonium Meum, quod docui illos, etiam filii eorum usque in aeternum sedebunt super throno tibi, Ps. cxxxii 12. 8 Quod foedus sit conjunctio per amorem et fidem, apud Jeremiam, Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae, foedus novum, non sicut foedus quod pepigi cum patribus eorum, quia illi irritum fecerunt foedus (x)Meum; sed hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos, dabo legem Meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam, et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum, xxxi 31-33;

`dare legem in medio eorum, et super cor eorum scribere illam' est donare fide et charitate; per {18}fidem et charitatem fit conjunctio quae describitur per quod `ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum': apud eundem, Pangam illis foedus saeculi, quod non amplius aversurus Me post illos, et benefaciam illis; timorem autem Meum dabo in cor eorum, ut non recedant a Me, xxxii (x)40;

conjunctio per amorem, quae foedus, significatur per `timorem Meum dabo in cor eorum, ut non recedant a Me': apud Ezechielem, 9 Pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis (x)erit cum illis, et dabo eos, et multiplicabo eos, et ponam sanctuarium in medio eorum, et erit habitaculum Meum apud illos, et ero illis in Deum, et erunt Mihi in populum, xxxvii 26, 27;

ibi conjunctio per amorem et fidem quae {19}sunt foedus describitur per `sanctuarium in medio eorum' et per `habitaculum apud illos' et quod `ero illis in Deum, et {20} erunt Mihi in populum': apud {21}eundem, Cum praeterivi praeter te, et vidi te, quod ecce tempus tuum, tempus amorum, et inii foedus tecum, ut esses Mihi, xvi 8;

ibi de Hierosolyma, per quam {22} significatur Ecclesia Antiqua; quod `inire foedus ut esses Mihi' sit conjugium seu spiritualis conjunctio, patet. Quia foedus significat conjunctionem, etiam uxor vocatur uxor foederis, Mal. ii 14; et conjunctio inter fratres vocatur foedus fratrum, Amos i 9: per `foedus' etiam conjunctio significatur apud Davidem, Pepigi foedus electo Meo; juravi Davidi servo Meo, Ps. lxxxix 4 [A.V. 3]. 10 Quod (t)pactum foederis a parte {23}Domini sit misericordia et electio, constat apud Davidem, Omnes viae Jehovae misericordia et veritas custodientibus foedus Ipsius, et testimonia Ipsius, Ps. xxv 10:

(m)apud Esaiam, Montes recedent, et colles dimovebuntur, et misericordia Mea {24} non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur, dixit miserator tuus Jehovah, liv 10:

apud Mosen, Jehovah Deus tuus, Ipse Deus, Deus fidelis, custodiens foedus et misericordiam amantibus Ipsum, et custodientibus praecepta Ipsius, millesimae generationi, Deut. vii 9, 12 {25}:(n) apud eundem, Si custodiveritis foedus Meum, eritis Mihi in peculium ex omnibus populis, Exod. xix 5:

apud eundem, Respiciam ad vos, et fructificabo vos, et multiplicabo vos, et confirmabo foedus Meum vobiscum, Lev. xxvi 9;

`respicere ad illos' est misericordiae; {26}fructificare et multiplicare illos' est donare charitate et fide; qui illis donantur vocantur `electi,' ita sunt {27}haec electionis, tum quoque {28}quod erunt in peculium. 11 Signa foederis {29}etiam in Ecclesia repraesentativa fuerunt, et fuerunt illa ex quibus recordarentur conjunctionis; circumcisio erat tale signum, Gen. xvii 11; circumcisio enim significabat purificationem ab amoribus spurcis, quibus remotis insinuatur amor caelestis, per quem conjunctio: Sabbatum etiam vocatur foedus aeternum, Exod. xxxi 16: etiam panes propositionis dicuntur quod essent filiis Israelis `foedere aeterno,' Lev. xxiv (x)8, 9: imprimis sanguis, ut constat apud Mosen, Moses sumpsit librum foederis, et legit in auribus populi, qui dixerunt, Omne quod locutus est Jehovah, faciemus et audiemus; tunc sumpsit Moses sanguinem sacrificii pacifici, et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis quod pepigit Jehovah vobiscum super omnibus verbis his, Exod. xxiv 7, 8:

apud Sachariam, Per sanguinem foederis tui emittam vinctos e fovea, in qua non aqua, ix 11;

`sanguis' erat foedus seu signum foederis quia significabat conjunctionem per amorem spiritualem, hoc est, per charitatem erga proximum; idcirco cum Dominus instituit Sanctam Cenam, sanguinem Suum vocabat `sanguinem novi foederis,' Matth. xxvi 18. Ex his nunc constare potest quid per `foedus' in sensu interno in Verbo intelligitur. @1 i 4009,$ @2 imprimis quae$ @3 i de quibus solis, quia in sensu interno agitur, sunt illa quae percipiuntur in coelo, cum Abraham, Jischak, et Jacob nominantur$ @4 aliquam singularem personam$ @5 i est$ @6 sicut ubi$ @7 ut$ @8 i enim$ @9 nec potest amore,$ @10 i inde$ @11 i et$ @12 i judicia et$ @13 mandavit$ @14 sunt quae$ @15 i erant$ @16 ubi$ @17 vocentur$ @18 illas$ @19 est$ @20 i illi$ @21 Ezechielem$ @22 i ibi$ @23 Dei$ @24 i a tecum$ @25 i, 13$ @26 fructificare est donare charitate et multiplicare donare fide$ @27 illa$ @28 esse$ @29 quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church