Arcana Coelestia (Elliott) n. 680

Previous Number Next Number See English 

680. Quod bona et vera sint genuini cibi hominis, constare unicuivis potest; qui enim destituitur illis non vitam habet, sed est mortuus; cibi quibus anima ejus pascitur, cum mortuus, sunt jucunda ex malis et amoena ex falsis, quae sunt cibi mortis, tum ex rebus corporeis, mundanis et naturalibus, quae nihil vitae in se habent; et praeterea talis homo nec scit quid cibus spiritualis et caelestis, in tantum ut quoties nominatur 'cibus' aut 'panis' in Verbo, putet significari cibum corporeum; sicut in Oratione Domini, 'Da nobis panem cotidianum' putat solum esse victum corporis, et qui ulterius extendunt ideas, aiunt quoque esse cetera corporis necessaria, ut vestes, opes, et similia; immo disputant acriter quod non alius cibus intelligatur; cum tamen manifeste vident quod praecedentia et sequentia solum caelestia et spiritualia involvant et de regno Domini agatur, tum scire possunt quod Verbum Domini caeleste et spirituale sit; [2] inde et ex similibus aliis constare satis potest quantum homo hodie corporeus est, et quod nihil non, sicut Judaei, quod in Verbo dicitur, in sensu materiali et crassissimo velit capere: Ipse Dominus clare docet quid in Ipsius Verbo significatur per 'cibum et panem'; de cibo ita apud Johannem, Jesus dixit, Operamini cibum, non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dat, vi 27;

de pane, apud eundem, Patres vestri comederunt man in deserto, et mortui sunt; hic est panis qui e caelo descendit, ut quis ex illo comedat et non moriatur: Ego sum Panis vivens qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum, vi 49-51, 58;

sed sunt hodie, sicut qui audiverunt hoc dicentes, Durus est hic sermo, quis potest audire?... et qui abiverunt retro et non amplius ambulabant cum Ipso, ibid. vers. 60, 66;

quibus Dominus dixit, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, ibid. vers. 63. [3] Similiter se habet de 'aqua' quod significet spiritualia fidei, de qua ita Dominus apud Johannem, Jesus dixit, Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, iv 13, 14;

sed sunt hodie, sicut mulier, cum qua Dominus apud fontem locutus, quae respondit, Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc ad hauriendum, ibid. vers. 15. [4] Quod 'cibus' in Verbo nihil aliud significet quam cibum spiritualem et caelestem, qui est fides in Dominum et amor, constat a multis in Verbo locis, ut apud Jeremiam, Manum suam extendit hostis super omnia desiderabilia Hierosolymae, quia vidit, gentes{1} venerunt in sanctuarium ejus, de quo praecepisti, Non venient in congregationem tibi; omnis populus gementes, quaerentes panem, dederunt desiderabilia sua pro cibo ad recreandum animam, Thren. i 10, 11;

ubi non alius panis et cibus intelligitur quam spiritualis, nam de sanctuario agitur: apud eundem, Clamavi ad amasios meos, ii deceperunt me; sacerdotes mei et seniores mei in urbe exspirarunt, quia{2} quaesiverunt cibum sibi, et reducerent animam suam, Thren. i 19; similiter: apud Davidem, Omnia illa Te exspectant, ad dandum cibum eorum in tempore suo; das illis, colligunt; aperis manum Tuam, saturantur bono, Ps. civ 27, 28;

[5] similiter pro cibo spirituali et caelesti: apud Esaiam, Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite sine argento et sine pretio, vinum et lac, lv 1;

ubi 'vinum et lac' pro potu spirituali et caelesti: apud eundem, Virgo concipiens et pariens filium et vocabis nomen Ejus Immanuel; butyrum et mel comedet, ad sciendum reprobare malum, et eligere bonum: erit, prae multitudine faciendi lac (x)comedet butyrum, nam butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, vii 14, 15, 22;

ibi 'comedere mel et butyrum' est caeleste spirituale; 'residui' pro reliquiis; de quibus quoque Malachias, Adducite omnes decimas ad domum thesauri, ut sit cibus in domo Mea, iii 10;

'decimae' pro reliquiis: de 'cibi' significatione videantur plura, n. 56-58, n. 276. @1 I has vidit gentes.$ @2 qui I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church