6782. `Et venerunt ad (x)Reuelem' patrem suum': quod significet conjunctionem cum ipso Ecclesiae illius bono, constat ex significatione `venire ad aliquem' quod sit conjungi; et ex repraesentatione (x)`Reuelis,' qui quia sacerdos, quod sit bonum; quod `sacerdos' sit bonum amoris, videatur n. 1728, 3670, 6148; conjunctio quae hic significatur est verorum Ecclesiae cum ejus bono.