Arcana Coelestia (Elliott) n. 6777

Previous Number Next Number See English 

6777. `Et impleverunt canaliculos': quod significet quod inde ditarent doctrinam charitatis, constat ex significatione `ex puteo implere' quod sit inde seu ex Verbo ditare; et ex significatione `canaliculi' quod sit doctrina charitatis; quod `canaliculus' seu aqualis sit doctrina charitatis, inde est quia est canalis ligneus in quem hauritur aqua ex puteo ad potandum greges; `ligneum' enim in sensu interno significat bonum charitatis, n. 3720; `haurire' significat instrui, n. 3058, 3071; `aqua' quae hauritur significat verum fidei, n. 2702, 3058, 4976, 5668; `puteus' ex quo hauritur significat Verbum, n. 2702, 3424, 6774, et `potare greges' significat instruere in bono ex Verbo, n. 3772; ex his constare potest quod `canaliculus' sit doctrina charitatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church