677. Quod cibum hominis regenerandi concernit, ita se res habet: antequam regenerari potest homo, instructus debet esse omnibus illis quae pro mediis inservire possunt, bonis et jucundis affectionum pro voluntariis, veris ex Verbo Domini, et confirmantibus quoque aliunde pro intellectualibus; antequam homo talibus instructus est, non regenerari potest; sunt illa cibi; quae causa est quod homo, non nisi quam cum ad adultam aetatem venit, regeneretur: sed unicuique homini peculiares, et quasi proprii, cibi sunt, qui a Domino providentur ei antequam regeneratur.