Arcana Coelestia (Elliott) n. 6750

Previous Number Next Number See English 

6750. `Et adduxit illum filiae Pharaonis': quod significet affectionem scientificorum, constat ex repraesentatione `filiae Pharaonis' quod sit religiosum, de qua n. 6729, hic autem affectio scientificorum, nam est tertius status qui in hoc versu describitur, et tunc per `filiam' significatur affectio, n. 2362, 3963; et per `Pharaonem' scientificum in communi, n. 6015; ita per `filiam Pharaonis' affectio scientificorum; patet hoc etiam a serie rerum in sensu interno, nam Moscheh, quia {1}repraesentat Dominum quoad legem Divinam, non potuit adduci filiae Pharaonis, et esse ei in filium, si per illam significaretur religiosum {2}ut prius; (c)et praeterea scientifica sunt quae illi qui regenerantur primum addiscent, sunt enim illa planum rebus {3} intellectus, et intellectus est recipiens veri fidei, n. 6125, et verum fidei est recipiens boni charitatis; inde constare potest quod scientificum sit primum planum cum regeneratur homo. 2 Quod etiam scientificum fuerit primum planum Domino cum Humanum Suum fecit Divinum Verum seu Divinam Legem, significatur per quod Dominus cum infans in Aegyptum adduceretur, Matth. ii 13, 14, ita per propheticum apud Hoscheam, Ex Aegypto vocavi Filium Meum, xi 1; Matth. ii 15;

quod per `Aegyptum' significentur scientifica, pluries ostensum est; {4}at per scientifica non intelliguntur scientifica philosophica, sed scientifica Ecclesiae, de {5}quibus videatur n. 4749, 4964-4966, 6004; haec scientifica quoque (d)sunt quae in genuino sensu per `Aegyptum' significantur. Quod per illa primum planum {6}, videatur n. 5901. @1 repraesentaret$ @2 falsum$ @3 i judicii et$ @4 sed$ @5 quo$ @6 i formandum sit, cum regeneratur homo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church