Arcana Coelestia (Elliott) n. 6745

Previous Number Next Number See English 

6745. `Et lacta illum mihi': quod significet quod insinuaret ei bonum religioso conveniens, constat ex significatione `lactare' quod sit insinuare bonum, de qua sequitur; et ex repraesentatione `filiae Pharaonis' quod sit religiosum, de qua n. 6729; et quia dicit quod `lactaret illum sibi,' significatur quod insinuaret bonum religioso conveniens. Quod `lactare' sit insinuare bonum, patet a significatione `nutricis' seu `lactatricis' quod sit insinuatio boni, de qua supra n. 6740; 2 tum praeter a locis ibi e Verbo allatis, etiam ab his: apud Mosen, Populos in montem vocabunt, ibi sacrificabunt sacrificia justitiae, quia affluentiam maris sugent, et obtecta occultorum arenae, Deut. xxxiii 19;

propheticum Mosis de Sebulone et Jisaschare; `populus in montem vocare, ibi sacrificare sacrificia justitiae' significat cultum ex amore; `affluentiam maris {1}sugere' significat {2}quod verum scientificum in copia tunc haurient, seu quod {3} insinuabitur, sugere hic est eadem 3 vox cum lactari, etiam in locis sequentibus: apud Esaiam, Ponam te in magnificentiam aeternitatis, gaudium generationis et (x)generationis; et suges lac gentium, immo ubera regum suges, lx 15, 16;

ibi de Sione et Hierosolyma, quae sunt Ecclesia caelestis, `Sion' ejus internum, et `Hierosolyma' ejus externum; sugere lac gentium' pro insinuatione boni caelestis; `ubera regum sugere' pro insinuatione veri caelestis; quisque videre potest quod in verbis illis lateat sensus qui non apparet in littera, et quod sanctum sit quod {4}in sensu illo latet, quia est Verbum Divinum; alioquin quid foret `sugere lac gentium,' et `ubera regum sugere'; sensus qui latet et qui sanctus neutiquam patet nisi sciatur quid significat `sugere,' quid `lac,' quid gentes,' quid `ubera,' et quid `reges'; quod `lac' sit {5}caeleste spirituale, seu verum boni, videatur n. 2184; quod `gentes' sint bona in cultu, n. 1259, 1260, 1416, 1849, 6005; quod `ubera' sint affectiones boni et veri, n. 6432; quod `reges' sint vera, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148; et quod `sugere' sit insinuatio boni; ex his nunc sciri potest quis sensus verborum illorum sit, cum 4 applicantur ad Ecclesiam caelestem, quae est Sion et Hierosolyma; cum {6} Sion et Hierosolyma una nominantur, tunc significatur per illas Ecclesia caelestis, per `Sionem' ejus internum et per `Hierosolymam' ejus externum, ut supra dictum; at cum `Hierosolyma' absque `Sione' nominatur, tunc {7}utplurimum significatur Ecclesia spiritualis: apud eundem, 5 Sugatis et saturemini ex ubere consolationum Hierosolymae, et exprimatis et deliciemini ex splendore gloriae ejus: ecce Ego expando super illam, sicut flumen, pacem, et, sicut torrentem inundantem, gloriam gentium, ut sugatis, ad latus suscipiemini, et super genubus delectabimini, lxvi 11, 12;

sugere' hic quoque pro insinuatione boni: apud Jeremiam, 6 Etiam {8}balaenae praebent mammam, lactant fetus suos; filia populi Mei crudelis, adhaesit lingua lactentis palato ejus ob sitim, Threni iv 3, 4;

`filia populi Mei' pro Ecclesia spirituali, hic pro illa vastata, quae quod non lactet fetus suos, cum tamen {8}`balaenae' pro quod nulla insinuatio veri; `adhaesit lingua lactentis palato ejus ob sitim' pro quod defectus veri talis ut omne innocentiae pereat; `lactens' est innocentia et `sitis' est defectus veri. @1 surgent$ @2 After copia$ @3 i eis$ @4 inibi$ @5 coelestis I$ @6 i enim$ @7 quandoque$ @8 d dracones i balaenae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church