6742. `Et ivit puella, et vocavit matrem nati': quod significet verum boni Ecclesiae, quod adjunxerit illa quae Ecclesiae, constat ex significatione `puellae' quod sit verum boni Ecclesiae, de qua sequitur; ex significatione `vocare' quod sit adjungere, quod enim puella vocaret, erat ut adjungeret; et ex significatione `matris' quod sit Ecclesia, de qua n. 289, 2691, 2717, (x)5581, ita quoque illa quae Ecclesiae. In Verbo nominatur `virgo,' et quoque `puella,' sed haec, nomine quo hic, in lingua originali raro; `virgo' significat bonum quod est Ecclesiae caelestis, `puella' autem verum boni quod est Ecclesiae spiritualis, ut apud Davidem, {1}Viderunt gressus Tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei, (x)in sanctuario; praecesserunt cantantes, post pulsantes, in medio puellarum (x)tympanizantium, Ps. lxviii 25, 26 [A.V. 24, 25];
voces quae in hoc versu sunt omnes praedicantur de veris boni quae sunt Ecclesiae spiritualis; quod `Deus' dicatur ubi de vero agitur, videatur n. 2769, 2807, 2822, 4402; quod `rex' sit verum, n 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, (x)4581, 4966, 5044, 5068, 6148; quod `cantantes' praedicentur de veris quae sunt Ecclesiae spiritualis, n. 418-420; `tympanizantes' de bono spirituali, n. 4138; inde sciri potest quod `puellae' sint vera boni quae Ecclesiae spiritualis. @1 Viderant AI$