Arcana Coelestia (Elliott) n. 6737

Previous Number Next Number See English 

6737. `Et miserta super illum': quod significet admonitionem a Divino, constat ex significatione `misereri' quod sit influxus charitatis a Domino, {1}nam cum quis ex charitate videt aliquem in miseria, ut hic filia Pharaonis natum in capsa junci et flentem, existit commiseratio, et quia haec {2}a Domino, est admonitio; qui etiam in perceptione sunt, cum commiserantur, sciunt quot admoneantur a Domino ut opem ferant. @1 et$ @2 quia charitas written above$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church