6731. `Et puellae ejus euntes ad latus fluminis': quod significet ministeria illius religiosi quod ex falso, constat ex significatione `puellarum' quod sint ministeria, nam cum `filia Pharaonis' significat religiosum, `puellae ejus' significant ministeria illius religiosi; et ex significatione `fluminis' quod sit falsum, ut mox supra n. 6730; ita sunt ministeria religiosi quod ex falso, quae significantur per `puellas euntes ad latus fluminis.'