Arcana Coelestia (Elliott) n. 6726

Previous Number Next Number See English 

6726. `Et posuit illum in alga ad ripam fluminis': quod significet quod primum inter scientifica falsa, constat ex significatione `algae' quod sint scientifica, de qua sequitur; et ex significatione `fluminis Aegypti' quod sit falsum, de qua n. 6693. Quomodo se habet cum hoc quod illi qui initiantur in verum Divinum, primum inter falsi ponantur, videatur mox supra n. 6724. Quod `alga' sit scientificum est quia omnis herba in Verbo significat aliquam speciem scientifici; `alga' quae ad {1}ripam fluminis, scientificum vile, ut quoque apud Esaiam, Recedent flumina, {2} et exsiccabuntur fluvii Aegypti, calamus et alga marcescent, xix 6;

`{3} flumina' pro {4}illis quae sunt intelligentiae, n. 2702, 3051; `exsiccabuntur fluvii Aegypti' pro {4}illis quae sunt scientiae; `calamus et alga' pro scientificis infimis, quae sunt sensualia. {5}`Alga' pro scientificis falsis apud Jonam, Circumdederunt me aquae usque ad animam, abyssus circumcinxit me, alga alligata capiti meo, ii 6 [A.V. 5];

in prophetico illo describitur status tentationum; `aquae quae circumdederunt usque ad animam' sunt falsa; quod `inundationes aquarum' sint tentationes et desolationes, videatur n. 705, (x)739, 790, 5725; `abyssus qui circumcinxit' est malum falsi; `alga alligata capiti' pro quod scientifica falsa obsiderent verum et bonum; ita in statu desolationum se habet. @1 ripam fluminis altered to flumina$ @2 i comminuentur$ @3 i recedent$ @4 illa$ @5 In A this ends here, but a prior incomplete deleted draft contains: Circumdederunt me aquae usque ad animam, abyssus circumcinxerat me, alga alligata capiti meo, Jon. ii 6. After this the following undeleted insertion has also been made: describitur sic status tentationis; aquae et abyssus sunt falsa et mala quae tunc circumcingunt; alga alligata capiti pro quod scientifica falsa obsiderent verum et bonum(n)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church