Arcana Coelestia (Elliott) n. 6711

Previous Number Next Number See English 

6711. Qui autem se non amant prae aliis, prout omnes qui ea regno Domini sunt, originem proximi ducent ab Ipso Quem supra omnia amare debent, ita a Domino; et pro proximo habebunt unumquemvis secundum quale amoris in Ipsum. Qui itaque alios amant sicut se, et magis qui, {1}ut angeli alios plus quam se, ii omnes originem proximi ducunt a Domino, nam in bono est Ipse Dominus, procedit enim ab Ipso; inde quoque constare potest quod quale amoris determinet quis proximus. Quod Dominus sit in bono, Ipse Dominus docet apud Matthaeum, Dicit enim illis qui in bono fuerunt, quod illi dederint Ipsi quod ederet, quod illi potaverint Ipsum, collegerint Ipsum, induerint Ipsum, visitaverint Ipsum, et in (x)custodia venerint ad Ipsum; et dein quod quantum fecerint uni ex fratribus Suis minimis, Ipsi fecerint, xxv 34-40. 1 prout


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church