Arcana Coelestia (Elliott) n. 671

Previous Number Next Number See English 

671. Quod 'paria ex omni intrare facies in arcam ad vivificandum' significent regenerationem eorum, constare potest ab illis quae in versu praecedente dicta, quod vera non regenerari queant nisi per bona et jucunda, ita quae sunt fidei non nisi quam per illa quae sunt charitatis; quare hic dicitur quod 'paria ex omni intrarent,' tam scilicet ex veris quae sunt intellectus, quam ex bonis quae sunt voluntatis. Apud hominem non regeneratum non datur intellectus veri aut voluntas boni, sed modo apparent sicut forent; etiam ita in communi sermone vocantur; sed apud illum dari possunt vera rationalia et scientifica, sed non sunt viva; dari quoque possunt quasi voluntaria bona, sed non sunt viva, similia sicut apud gentes; immo apud bruta; sed sunt modo analoga: apud hominem talia nusquam sunt viva priusquam regeneratus est et sic vivificata a Domino: in altera vita manifestissime percipitur quid non vivum, et quid vivum; verum quod non vivum, percipitur ilico sicut materiale quoddam filamentosum, clausum: bonum non vivum, sicut quoddam ligneum, osseum, lapideum; at verum et bonum a Domino vivificatum, est apertum, vitale, plenum spirituali et caelesti, patens usque a Domino, et hoc in unaquavis idea et actione, etiam in minimo utriusque; ideo nunc dicitur quod 'paria intrarent in arcam ad vivificandum.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church