Arcana Coelestia (Elliott) n. 6697

Previous Number Next Number See English 

6697. Locutus sum cum spiritibus aliquoties de ea re, et dictum quod homo qui intellectu pollet scire possit ex multis quod plures tellures sint et ibi incolae, nam ex rationali concludi potest quod tantae moles quales sunt planetae, quarum aliquae magnitudine superant hanc tellurem, non sint moles vacuae, et creatae {1}ut modo spatientur circum solem, et luceant pro una tellure, sed quod illatum usus insignior quam talis, oporteat esse. Qui credit, sicut quisque credere debet, quod Divinum non creaverit universum propter alium finem quam ut humanum genus existat et inde caelum, nam genus humanum est seminarium caeli, is non potest non credere quam quod homines sint ubicumque aliqua tellus. Quod planetae qui coram oculis nostris visibiles sunt, quia intra terminos mundi hujus solis {2}, tellures sint, manifeste sciri potest ex eo quod corpora terrestris materiae sint, quia lumen solis reflectunt; tum quod illae, similiter ac nostra tellus, circum solem ferantur, et inde faciant annos et anni tempora, nempe ver, aestatem, autumnum, et hiemem, cum variatione secundum climata; {3}ut et quod circum axem suum, similiter ac nostra tellus, rotentur, et inde faciant dies, et horum tempora, nempe mane, meridiem, vesperam, et noctem; et insuper quod aliqui eorum habeant lunas, quae vocantur satellites, et circum orbem suum statis temporibus vagantur sicut luna circum nostrum; et quod planeta Saturnus, quia longissime a sole distat, habeat quoque cingulum magnum lunare, quod (t)multam lucem, tametsi reflexam, telluri illi dat. Quis unquam qui haec novit et ex ratione cogitat dicere potest quod haec inania corpora sint? @1 solum ut$ @2 i sunt$ @3 tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church