Arcana Coelestia (Elliott) n. 6679

Previous Number Next Number See English 

6679. `Et non fecerunt quemadmodum locutus ad (x)illas rex Aegypti': quod significet quod non ita factum sicut intendebant qui in falsis, constat ex significatione `non fecerunt quemadmodum locutus' quod sit non ita factum sicut intendebant, nempe quod non destruere potuerint vera quae significantur per `filios,' sed quod {1}intenderent destruere omni modo quo possent, {2} n. 6676; et ex significatione `regis Aegypti' quod sit scientificum separatum quod contra verum Ecclesiae, de qua n. 6651, ita falsum, nam scientificum illud est falsum. @1 intenderint$ @2 i videatur supra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church