6674. `Quarum nomen unius Schiphra, et nomen alterius Puah': quod significet quale et statum naturalis ubi {1} scientifica, constat ex significatione `nominis' quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1896, 2009; et quoque status, n. 1946, 2643, 3422, 4298; nomina enim {2} in Verbo omnia significant res, et {3}in summa comprehendunt illa qua istius rei sunt de qua agitur, ita quale et statum (c)ejus, hic itaque nomina `Schiphra' et `Puah' quale et statum naturalis ubi vera scientifica quia haec est res de qua agitur, ut patet a mox praecedentibus n. 6673.
[2] Qui non novit quod nomen sit quale et status rei de qua agitur, is credere potest quod ubi nomen dicitur, sit modo nomen quo intelligitur; ita ubi de nomine Suo Dominus dicit, quod sit modo nomen, cum tamen est quale cultus, nempe omne fidei et charitatis 2 per quae colendus, ut apud Matthaeum, Ubi sunt duo aut tres congregati in nomine Meo, ibi sum in medio eorum, xviii 20;
ibi non `nomen' intelligitur, sed cultus ex fide et charitate: apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, i (x)12;
hic etiam per `nomen' intelligitur fides et charitas quibus Dominus colitur: apud eundem, Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus, Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius, xx 31;
[3] similiter: apud eundem, Si quid petieritis in nomine Meo, hoc faciam, xiv 13, 14:
et alibi, Quodcumque petieritis Patrem in nomine Meo, dabit vobis xv 16, 17, xvi 23, 24;
hic non intelligitur quod `peterent Patrem in nomine Domini,' sed quod Ipsum Dominum, nam ad Divinum Bonum, Quod est Pater, n. 3704, non patet aditus quam per Divinum Humanum Domini, ut quoque notum est in Ecclesiis; quare petere {4} Ipsum Dominum, est secundum vera fidei, si secundum illa petitur, datur, ut quoque Ipse dicit in priore loco apud Johannem, Si quid petieritis in nomine Meo, hoc faciam:
{5}hoc adhuc constare potest ex eo quod Dominus sit nomen Jehovae, {6}de quo ita apud Mosen, Ego mitto angelum coram te, ad custodiendum te in via; caveto a faciebus Ipsius, et audi vocem Ipsius, nec exacerba Ipsum, quia nomen Meum in medio Ipsius, Exod. xxiii 20, 21:
[4] apud Johannem, Pater, glorifica (t)nomen Tuum; exiit vox e caelo, Et glorificavi, et rursus glorificabo, xii 28:apud eundem, Manifestavi Tuum nomen hominibus, quos dedisti Mihi ex mundo. Notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam; ut amor quo amasti Me in illis sit, et Ego in illis, xvii 6, (x)26;
{7}ex quibus patet quod Dominus quoad Divinum Humanum sit nomen Jehovae, {8}seu omne Quale Ipsius, inde a Divino Humano est omnis cultus Divinus, et Illud est Quod colendum; sic enim colitur Ipsum Divinum (m)ad quod nulla cogitatio alioquin pertingit,(n) et si nulla cogitatio, nec conjunctio.
[5] Quod `nomen Domini' sit omne fidei et amoris per quod (d)Dominus colendus, ulterius ab his locis patet: apud Matthaeum, Eritis odio habiti [a] quibuscumque propter nomen Meum, x 22 {9}:
apud eundem, Qui recipit unum puellum talem in nomine Meo, Me recipit, xviii (x)5:
apud eundem, Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen Meum, centuplum accipiet, xix 29:
apud eundem, Clamabant, Osanna Filio Davidis, benedictus Qui venit in nomine Domini, xxi 9:
apud Lucam, Amen dico vobis, quia non Me videbitis, usque dum veniat, ut dicatis, Benedictus Qui venit in nomine Domini, xiii 35:
apud Marcum, Quisquis potaverit vos poculo aquae in nomine Meo, eo quod Christi sitis, amen dico vobis, non perdet mercedem, ix 41:
apud Lucam, Reversi sunt septuaginta cum gaudio, dicentes, Domine, etiam daemonia oboediunt nobis in nomine Tuo: Jesus dixit illis, In hoc ne gaudete, quod spiritus oboediant vobis, sed gaudete potius quod nomina vestra scripta {10}sint in caelo, x 17, 20;
[6] `nomina scripta in caelo' non sunt nomina sed quale fidei et charitatis eorum: similiter `nomina scripta in libro vitae', in (x)`Apocalypsi, Habes pauca nomina etiam in {11}Sardibus, quae non polluerunt vestimenta sua: qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre, et coram angelis Ipsius, iii 4, 5:
(m)pariter apud Johannem, Ingrediens per januam, pastor ovium est; hic proprias oves vocat nomine tenus, x 2, 3:(n) in Exodo, Jehovah ad Mosen, Novi te nomine, xxxiii 12, 17:
apud Johannem, Multi crediderunt in nomen Ipsius, videntes Ipsius signa quae faciebat, ii 23:
[7] apud eundem, Qui credit in Ipsum non judicatur; qui autem non credit jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Dei, iii 18:
apud Esaiam, Timebunt ab occasu nomen Jehovae, lix 19:
apud Micham, Omnes populi ambulant in nomine Dei sui, et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri, iv 5:
apud Mosen, Jehovam Deum colerent in loco quem electurus est, et positurus nomen Suum, Deut. xii 5, 11, 14:
pariter apud Esaiam xviii 7, et apud Jeremiam vii 12: {12} praeterea pluribus aliis in locis ut Esai. xxvi 8, 13, xli 25, xliii 7, xlix 1, l 10, lii 5, lxii 2; Jer. xxiii 27, (x)xxvi 16; Ezech. xx 14, 44, xxxvi 21-23; Mich. v 3 [A.V. 4]; Mal. i 11; Deut. x 8; (m)Apoc. ii 17, iii 12, xiii 8, xiv 11, xv 2, (a)xvii 8, xix 12, 13, 16, xxii 3,4.(n)
[8] Quod nomen Jehovae sit omne quo colitur, ita in supremo sensu omne quod procedit a Domino, constat a Benedictione, {13}Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te; illuminet Jehovah facies Suas super te, et misereatur tui; tollat Jehovah facies Suas super te, et ponat tibi pacem: ita ponent nomen Meum super filios Israelis, Num. vi 23-27. Ex his nunc patet quid intelligitur per praeceptum hoc Decalogi, Non sumes nomen Dei tui in vanum, quia non innocentem habebit Jehovah eum qui sumpserit nomen Ipsius in vanum, Exod. xx 7:
tum quid in Oratione Domini, per Sanctificetur nomen Tuum, Matth. vi 9.
1 i vera cp n 6672 2 i quae 3 After comprehendunt 4 i in nomine Domini, hoc est, 5 quod etiam 6 praeterea per nomen Jehovae in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, ut 7 i et apud Mosen, Ecce, then Ego...Ipsius as in lines 9-11 above. 8 quia 9 i Cap. xxiv 9, 10 10 sunt 11 Sardis AI 12 i et 13 Benedicet