Arcana Coelestia (Elliott) n. 6652

Previous Number Next Number See English 

6652. `Qui non novit Josephum': quod significet quae prorsus abalienata ab interno, constat ex significatione `non nosse' quod sit abalienatum esse, nam qui non novit verum, et non novisse vult, is a vero Ecclesiae abalienatus est; quod abalienatio (t)hic significetur {1}, patet a sequentibus, nam duriter et saeve affixit filios Israelis, per quos repraesentatur Ecclesia, n. 6637; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit internum, de qua n. 6177, 6224; scientifica abalienata ab interno sunt scientifica opposita Ecclesiae; nam bonum et verum quae faciunt Ecclesiam influunt per internum; quae si non recipiuntur a naturali, {2}clauditur internum, et sic homo abalienatur a bono et vero, et tunc scientifica quae in naturali, non alia pro scientificis veris agnoscuntur quam quae falsa sunt; haec tunc multiplicantur, et ipsa vera foras exterminantur. @1 i per non nosse$ @2 est internum clausum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church