Arcana Coelestia (Elliott) n. 6636

Previous Number Next Number See English 

6636. {1}SENSUS INTERNUS @1 i Caput I above Sensus Internus$

Vers. 1-5. Et hoc nomina filiorum Israelis venientium Aegyptum cum Jacobo, vir et domus ejus venerunt. Reuben, Schimeon, Levi, et Jehudah. Jisaschar, Sebulun, et Benjamin. Dan et Naphtali, Gad et Ascher. Et fuit omnis anima egressae femur Jacobi, septuaginta animae; et Joseph fuit in Aegypto. `Haec nomina filiorum Israelis' significat quale Ecclesiae: `venientium Aegyptum cum Jacobo' significat postquam vera initiata sunt scientificis: `vir et domus ejus venerunt' significat quoad verum et quoad bonum: `Reuben, Schimeon, Levi, `et' Jehudah; Jisaschar, Sebulun, et Benjamin; Dan et Naphtali, Gad et Ascher' {1}significant processum a principio ad finem: `et fuit omnis anima egressae femur Jacobi' significat omnia quae ex vero communi: `septuaginta animae' significat plenum: `et Joseph fuit in Aegypto' significat quod caeleste internum esset in naturali. @1 significat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church