Arcana Coelestia (Elliott) n. 6604

Previous Number Next Number See English 

6604. Apparuit mihi aliquoties angelus, et facies ejus conspicue, quae continue variabatur secundum affectiones, qualiter illae sibi mutuo succedebant apud illum in ordine, ita ab uno limite ad alterum, manente usque affectione universaliter regnante, e qua cognosci potuit quod idem angelus esset; et instructus sum quod mutationes ejus faciei venirent {1}ex societatibus cum quibus (t)ei communicatio fuit, et quod existerent secundum variationes communicationis {2}propioris cum una quam cum altera, ac ita successive; extensio enim affectionum et cogitationum limites suos habet, et {3}in ultimis societatibus evanescit, et abit sicut visus in universum; intra limites communis illius sphaerae variari cogitationes et affectiones possunt, et jam propiores esse uni societati, {4}jam alteri; {5} cum in medio unius sunt, tunc reliquae societates sunt ei in peripheriis; et sic porro cum omni variatione intra illos limites. @1 d ex$ @2 proximioris$ @3 ubi ultimae societates sunt, ac ibi evanescunt$ @4 quam$ @5 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church