Arcana Coelestia (Elliott) n. 6588

Previous Number Next Number See English 

6588. `Et Deus visitando visitabit vos': quod significet quod ultimum tempus venturum, constat ex significatione `visitari' quod sit ultimum tempus, hic {1}oppressionis filiorum Israelis in Aegypto, in sensu interno ultimum tempus Ecclesiae veteris et primum novae; hoc ultimum tempus in Verbo vocatur `visitatio', et praedicatur tam de Ecclesia in communi quam de illis qui intra Ecclesiam sunt, in particulari; deque Ecclesia nova quae nascitur, et de Ecclesia vetere quae exspirat; in particulari de homine Ecclesiae qui salvatur, tum quoque qui damnatur. [2] Quod haec in Verbo significentur per visitationem, et diem visitationis, constare potest ab his locis: apud Lucam, Benedictus Dominus Deus Israelis, quia visitavit et fecit liberationem populo Suo:... per viscera misericordiae Dei nostri; in quibus visitavit nos ortus ab alto, ut appareat illis qui in tenebris et umbra mortis sedent, i 68, 78, 79;

propheticum Zachariae de Domino nato; `visitari' hic pro exsuscitatione novae Ecclesiae, et illustratione tunc illorum qui in ignorantia veri et boni fidei essent, ita de illorum liberatione; quare dicitur `visitavit et fecit liberationem populo Suo, visitavit ut appareat illis qui in tenebris et umbra mortis sedent': [3]apud Mosen, Jehovah ad Mosen, {2} Congrega seniores Israelis, et dic ad eos, Jehovah Deus patrum vestrorum visus est mihi, Deus Abrahami, Jishaki et Jacobi, dicendo, Visitando visitabo vos, et quod factum est vobis in Aegypto, [Exod.] iii 16:

et apud eundem, Credidit populus et audiverunt, quod visitavisset Jehovah filios Israelis, (Exod.) iv 31;

`visitari' hic pro ultimo tempore cum desiit Ecclesia, et pro primo cum incohat; pro ultimo apud Aegyptios, et pro primo apud filios Israelis, ita quoque pro horum liberatione: [4]apud Jeremiam, Babelem abducentur, ibique erunt usque ad diem quo visitavero eos; ...tunc ascendere faciam vasa domus Dei, et reducam ea ad locum {3}hunc, xxvii 22:

apud eundem, Cum impleti fuerint Babeli septuaginta anni, visitabo vos, et stabiliam super {4}vos verbum Meum bonum, et reducam vos ad locum hunc, xxix 10;

`visitare' pro liberare {5} in communi pro {6}ultimo tempore captivitatis et desolationis. [5]Visitatio et dies visitationis pro ultimo tempore Ecclesiae, apud Esaiam, Quid facietis die visitationis et devastationis? e longinquo veniet, ad quem fugietis pro auxilio? x 3:

apud eundem, Ecce dies Jehovae venit crudelis, et indignationis, et excandescentiae, et irae, ad ponendum terram in vastitatem, ...visitabo super orbem malum, et super impios iniquitatem eorum, xiii 11:

apud Jeremiam, Cadent inter cadentes, et tempore visitationis eorum impingent, viii 12:

apud Hosheam, Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis, ix 7:

apud Mosen, Jehovah ad Mosen, Verumtamen, i, duc populum hunc in quam locutus sum tibi; ecce angelus Meus ibit coram te, at in die visitandi Me, visitabo super eos peccatum eorum, Exod. xxxii 34:

apud Lucam, Jesus de Hierosolyma; Non relinquent in te lapidem super lapide, quia non agnovisti tempus visitationis tuae, xix 44;

`dies visitationis' pro Adventu Domini, et illustratione tunc; {7}at respective ad {8}gentem Judaicam, quia non {9}agnovit, pro ultimo tempore repraesentativorum Ecclesiae apud illos; nam destructa Hierosolyma cessarunt sacrificia, et {10}gens illa dispersa: [6]apud Ezechielem, Clamavit in {11}auribus meis vox magna, dicendo, Appropinquarunt visitationes urbis, et viro instrumentum perditionis ejus in manu ejus, ix 1;

similiter: apud Esaiam, Rephaim non resurgent, eo quod visitasti, exstinxisti eos, xxvi 14;

`Rephaim' pro posteritate Ecclesiae Antiquissimae quae ante diluvium, qui etiam vocati Nephilim et Enakim, de quibus videatur n. 567, 581, 1673; `visitasti et exstinxisti Rephaim' pro ultimo tempore illius Ecclesiae; tum {12} pro conjectione eorum {13} in infernum, de {14}qua re videatur n. 1265-1272. Visitatio {15} pro retributione, ita pro damnatione, apud Jeremiam, Num propter hoc non visitaverim? ...aut num de gente, quae sicut haec, non sumpserit ultionem anima Mea? v 9:

apud (x)eundem, Exitium Esavi adducam super eum, tempore quo visitabo eum, xlix 8:

apud Hosheam, Visitabo super illum vias illius, et opera illius retribuam, iv 9. @1 captivitatis$ @2 i Et$ @3 suum A I$ @4 vobis$ @5 i et$ @6 instauratione Ecclesiae post vastationem ejus$ @7 et$ @8 Judaeos$ @9 agnoverunt$ @10 illi dispersi$ @11 oribus I$ @12 i quoque$ @13 i qui a posteritate illa$ @14 quibus$ @15 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church