Arcana Coelestia (Elliott) n. 6578

Previous Number Next Number See English 

6578. `Et locutus super cor illorum': quod significet fiducia constat ex significatione `loqui super cor' quod sit dare fiduciam, nempe ne aliquid mali illis eveniat; `loqui' enim est influxus, n. 2951, (x)5481, 5797, et `cor' voluntas, n. 2930, 3888, ita `loqui super cor' est influxus in voluntatem et inde fiducia. Ex his etiam patet quod conjugium veri quod est intellectus et boni quod est voluntatis, sit in singulis Verbi, nam `consolari' praedicatur de intellectu, et `loqui super cor' de voluntate; ideo etiam `consolatus illos' significat spem, nam haec est intellectus per verum, et `locutus super cor' fiduciam, nam haec est voluntatis per bonum; {1}genuina enim fiducia non dari potest apud alios quam qui in bono charitatis sunt, et genuina spes non apud alios quam qui in bono fidei. @1 nam genuina$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church