Arcana Coelestia (Elliott) n. 6576

Previous Number Next Number See English 

6576. `Ego sustentabo vos et infantes vestros': quod significet quod victuri per internum a Divino per verum quod intellectus et bonum quod voluntatis, constat ex significatione `sustentare' quod sit influxus boni et veri, de qua n. 6106, ita vita per verum et bonum; ex repraesentatione `Josephi' quod sit internum, de qua n. 6499; at quia vita spiritualis non est ab interno, sed per internum a Domino {1}, dicitur per internum a Divino; per `vos et infantes' significantur vera spiritualia in naturali et innocentia quae in illis, quae victura per internum a Divino per verum et bonum; (m)quod `sustentare' sit vita per verum et bonum, est quia cibus spiritualis est scientia, intelligentia et sapientia, ita verum et bonum, videatur n. 56-58, 681, 4792, 5293, 5340, 5342, 5576, 5579.(n) Quod dicatur verum quod intellectus, et bonum quod voluntatis, est quia omne verum pertinet ad intellectum, et bonum ad voluntatem, intellectus enim est receptaculum veri, et voluntas est receptaculum boni. @1 influit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church