Arcana Coelestia (Elliott) n. 6567

Previous Number Next Number See English 

6567. `Et iverunt etiam fratres ejus, et ceciderunt coram eo quod significet submissionem illorum quae in naturali, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis' qui hic `fratres', quod sint vera spiritualia in naturali, de qua n. 5414, 5879, 5951; ex significatione `ceciderunt coram eo' quod sit submissio; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit internum, de qua n. 6499; inde patet quod per `iverunt fratres ejus et ceciderunt coram eo' significetur submissio illorum quae in naturali sub interno. Agitur in hoc capite de instauratione Ecclesiae spiritualis, et hic nunc de submissione illorum quae ii, naturali sub interno, de qua submissione sciendum quod Ecclesia spiritualis nullatenus apud aliquem possit institui, nisi illa quae sunt naturalis seu externi hominis submissa fuerint spirituali seu interno homini; quamdiu solum verum quod fidei praedominatur apud hominem, et non bonum quod est charitatis, tamdiu naturalis seu externus homo non submissus est spirituali seu interno; ast ut primum bonum dominatur, submittit se naturalis seu externus homo, et tunc fit homo ille Ecclesia spiritualis. [2] Quod ita sit, cognoscitur ex eo quod ex affectione faciat quod verum docet, et quod non contra affectionem illam, utcumque naturale cupit; ipsa affectio et inde ratio dominatur, et subjugat in naturali jucunda amoris sui et mundi, ut et fallacias quae impleverunt scientifica ibi; et tandem ita ut inter amoena ejus sit subjugatio illa, et tunc naturale quiescit, et dein concordat, et cum concordat tunc participat de amoeno interni. Ex his sciri potest quid intelligitur per submissionem illorum quae in naturali sub interno, quae significantur per `iverunt fratres ejus, et ceciderunt coram eo, et dixerunt, Ecce nos tibi ad servos'.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church