6563. `Quaeso remitte quaeso praevaricationem fratrum tuorum et peccatum illorum': quod significet supplicationem et paenitentiam, constat ex significatione `quaeso remitte quaeso' quod sit supplicatio; et quod etiam paenitentia, patet a confessione quod praevaricati sint et peccaverint, et quoque a sequentibus quod se obtulerint Josepho ad servos. Dicitur `praevaricatio' et quoque `peccatum' ob conjugium veri et boni in singulis Verbi, nam `praevaricatio' significat malum contra verum, quod minus est, et `peccatum' malum contra bonum, quod majus est; inde est quod utrumque dicatur, ut quoque alibi, ut Gen. xxxi, Jacob dixit Labani, Quae praevaricatio mea, quod peccatum meum, quod insecutus es post me? vers. 36:
apud Esaiam, Delebo sicut nubem praevaricationes tuas, et sicut nubem peccata tua, xliv 22:
apud Ezechielem, In praevaricationem sua quam praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in illis morietur, xviii 24:
apud eundem, Dum revelantur praevaricationes vestrae, ut appareant peccata vestra in omnibus operibus vestris, xxi 29:
apud Davidem, Beatus cui remissa est praevaricatio, tectum peccatum, 1, 5. xxxii 1.