6554. `Et omnes ascendentes cum eo ad sepeliendum patrem ejus': quod significet omnia quae ad regenerationem conducunt, constat ex significatione `sepeliri' quod sit regeneratio et resurrectio, de qua n. 2916, 2917, 4621, 6516; et quod sit exsuscitatio et instauratio Ecclesiae, n. 5551, 6516; omnia quae conducunt ad illam, significantur per `omnes ascendentes cum eo', erant enim tota domus Josephi, tum domus patris ejus, ut et seniores domus Pharaonis ac seniores terrae Aegypti; {1}et per `domum Josephi' significantur caelestia spiritualis, n. 6526; per `domum patris ejus' omnia illa quae sunt boni spiritualis, n. 6528; per `seniores domus Pharaonis' quae concordarent cum bono, n. 6524; et per `seniores terrae Aegypti' quae concordarent cum vero, n. 6525; inde patet quod per `omnes ascendentes cum eo ad sepeliendum {2}', significentur omnia quae conducunt ad regenerationem. Quod `{3}sepeliri' significet tum regenerationem, tum resurrectionem, et quoque exsuscitationem et instaurationem Ecclesiae, est quia significationes illae simile involvunt; regeneratio enim est resurrectio, nam cum homo regeneratur, fit ille a mortuo vivus, ita resurgit; similiter cum exsuscitatur et instauratur Ecclesia apud hominem, nam hoc fit per regenerationem, ita per resurrectionem a morte ad vitam. @1 per domum enim Josephi$ @2 i patrem ejus$ @3 sepelire I$