6538. `Quae in transitu Jordanis': quod significet {1}qui initiationis in cognitiones boni et veri, constat ex significatione `Jordanis' quod sit initiatio in cognitiones boni et veri, ita quod sit regni Domini {2}et Ecclesiae primum quoad introitum, et ultimum quoad exitum, de qua n. 4255; quod `fluvii' ubi terminabatur terra Canaan, essent {3}repraesentativi ultimorum in regno Domini, videatur n. 1585, 4116, 4240; inde est quod per `transitum Jordanis' significetur initiatio in cognitiones boni et veri, nam cognitiones boni et veri sunt prima per quae homo initiatur in illa quae sunt Ecclesiae. @1 quae$ @2 seu$ @3 repraesentativa$