6528. `Et domus patris sui': quod significet bonum spirituale, constat ex repraesentatione `Israelis' qui hic est `pater', quod sit bonum spirituale, de qua n. 3654, 4598, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; inde `domus ejus' sunt in complexu omnia ea quae sunt boni illius.