6514. `Pater meus adjuravit me': quod significet quod Ecclesia cordi sit, constat ex repraesentatione `Israelis' qui hic est `pater', quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 4286, 6426; ex significatione `adjurare' quod sit interius obligare, hic cordi esse, nam qui interius et sic per conscientiam obligat, is facit id quia ei cordi est; inde hoc per `adjurare' hic significatur.