6502. `Et praecepit Joseph servis suis medicis': quod significet praeservationem a malis quae impedirent, nempe conjunctionem, constat ex significatione `praecipere' quod sit influere, de qua n. 5732; a repraesentatione `Josephi' quod sit internum, de qua mox supra n. (x)6499; et ex significatione `medicorum' quod sint praeservatio a malis; quod sit a malis quae impedirent conjunctionem, de qua mox supra n. 6501, ex serie apparet; inde patet quod per `praecepit Joseph servis suis medicis' significetur influxus ab interno de praeservatione a malis quae impedirent conjunctionem. Quod `medici' significent praeservationem a malis, est quia in spirituali mundo `morbi' sunt mala et falsa; morbi spirituales non aliud sunt, nam mala et falsa sanitatem interno homini auferunt, et inducunt aegritudines {1}menti, et tandem dolores; {2} nec aliud per morbos in Verbo {3}significatur. [2]Quod `medici, {4} medicina ac medicamenta' in Verbo significent praeservationes a malis et falsis, constat a locis ubi nominantur, ut apud Mosen, Si audiendo audias vocem Dei tui, et bonum in oculis {5}Illius facias, et aures des praeceptis Ipsius, et custodias omnia statuta Ipsius, omnem morbum quem posui super Aegyptios, non ponam super te, quia Ego Jehovah sum Medicus tuus, Exod. xv 26;
`Jehovah Medicus' pro praeservatore a malis, nam haec per `morbos super Aegyptiis' significantur; quod `morbi super Aegyptiis' `significent' mala et falsa oriunda ex ratiociniis {7}a scientificis et fallaciis de arcanis fidei, ex Divina Domini misericordia ostendetur, ubi de illis; quod spiritualia significentur, {8} patet ex eo quod dicatur `si audirent vocem Dei, bonum facerent, aures darent praeceptis, et custodirent statuta', quod non tunc super illis morbi illi. [8]{9}In eodem sensu etiam Dominus se vocat Medicum apud Lucam, Non opus habent sani medico, sed male habentes, non veni ad vocandum Justos, sed peccatores ad paenitentiam, v 31, 32;
hic quoque `medicus' pro praeservatore a malis, nam per `sanos' intelliguntur justi, et per `male habentes' peccatores: (m)apud Jeremiam, Num balsamum non est in Gileade? num medicus non ibi? quare enim non ascendit sanitas filiae populi Mei? viii 22;
`medicus' pro praeservatione a falsis in Ecclesia, `sanitas enim filiae populi Mei' est verum doctrinae ibi. [4]Quod sanationes, medelae, remedia et medicamenta non in naturali sed in spirituali sensu in Verbo {10}dicantur, patet apud Jeremiam, Quare percussisti nos, ut non remedium nobis? {12}exspectare pacem, sed non bonum; tempus sanationis, sed ecce terror, xiv 19, viii 15:
apud eundem, Ego ascendere ei faciam sanitatem et medelam, et sanabo eos, et revelabo illis coronam pacis et veritatem, xxxiii 6:
apud eundem, Non judicans judicium tuum ad sanitatem, medicamenta restitutionis non tibi, xxx 13:
apud eundem, Ascende Gilead, et sume balsamum virgo filia Aegypti, in vanum multiplicasti medicamenta, sanatio non tibi, xlvi 11: [5]apud Ezechielem, Juxta fluvium ascendit super ripa ejus hinc et illinc omnis arbor (x)cibi, cujus non decidit folium, neque consumitur fructus ejus; in menses suos renascitur, quia aquae ejus e sanctuario sunt exeuntes; unde fructus ejus est in cibum, et folium ejus in medicamentum, (x)xlvii 12;
agitur ibi apud Prophetam de nova domo Dei, seu de novo templo, per quod significatur nova Ecclesia ac in interiore sensu regnum spirituale Domini, quare `fluvius super cujus ripa ascendit omnis arbor cibi' significat illa quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. 108, 109, 2702, 3051; `arbores' perceptiones et {13}cognitiones boni et veri, n. 103, 2163, 2682, 2722, 2972, 4552; {14} `cibus' ipsa bona et vera, n. 680, 4459, 5147, 5293, 5576, 5915; (m)`aquae' exeuntes e sanctuario' vera quae intelligentiam faciunt, n. 2702, 3058, 3424, 4975, 5668; `sanctuarium' amorem caelestem, in sensu supremo Divinum Humanum Domini, a Quo ille amor;(n) `fructus qui sunt in cibum' (x)significant bona amoris, n. 913, 983, 2846, 2847, 3146; `folium quod in medicamentum' significat verum fidei, n. 885; inde patet quid `medicamentum', quod nempe sit id quod praeservat a falsis et a malis; verum enim fidei, cum ducit ad bonum vitae, quia abducit a malo, praeservat. @1 mentis$ @2 i inde quoque est quod$ @3 significetur$ @4 i tum$ @5 Ipsius$ @6 sint$ @7 perversis$ @8 i etiam$ @9 A o these words and instead i the marginal passage Apud Jeremiah . . . doctrinae ibi, thus before Apud Lucam$ @10 intelligantur$ @11 exspectate A I$ @12 conjunctiones I$ @13 i quod$