Arcana Coelestia (Elliott) n. 6500

Previous Number Next Number See English 

6500. `Et flevit super illo': quod significet maestitiam, constat absque explicatione. Per maestitiam, quae hi significatur per `flere', non intelligitur maestitia propter mortem in sensu interno sicut in externo, sed propter bonum Ecclesiae spiritualis, quod non possit elevari supra naturale; Dominus enim influens per internum continue vult perficere illud bonum et adducere versus Se, sed usque non potest ad primum gradum boni quod est Ecclesiae caelestis, elevari, {1}n. 3833; nam homo Ecclesiae spiritualis in obscuro est respective, et ratiocinatur de veris num vera sint, aut confirmat illa {2}quae doctrina dicta, et hoc absque perceptione num verum sit vel non verum quod confirmat, et cum confirmaverat illud apud se, credit {3}prorsus quod verum sit, tametsi foret falsum, nam nihil non confirmari potest, hoc enim ingenii opus est, non intelligentiae, minus sapientiae, et falsum confirmari potest prae vero, quia favet cupiditatibus, et congruit fallaciis sensuum. Quia homo Ecclesiae spiritualis (t)est talis, nequaquam elevari potest supra naturale; inde nunc maestitia quae per `flevit Josephus super illo' significatur. @1 A d$ @2 quia ita doctrina dicit$ @3 quod ita sit, tametsi non ita est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church