6498. SENSUS INTERNUS
Vers. 1-3. Et cecidit Joseph super facies patris sui, et flevit super illo, et osculatus illum. Et praecepit Joseph servis suis medicis ad condiendum patrem suum; et condierunt medici Israelem. Et impleti ei quadraginta dies, quia ita implentur dies conditorum; et fleverunt illum Aegyptii septuaginta dies. `Et cecidit Joseph super facies patris sui' significat influxum interni in affectionem boni: `et flevit super illo' significat maestitiam: `et osculatus illum' significat conjunctionem primam: `et praecepit Joseph servis suis medicis' significat praeservationem a malis quae impedirent: `ad condiendum patrem suum' significat ne inficiatur aliquo contagio: `et condierunt medici Israelem' significat effectum ad praeservandum bonum quod ex vero: `et impleti ei quadraginta dies' significat status praeparationis per tentationes: `quia ita implentur dies conditorum' significat quod illi status praeservationis sint: `et fleverunt illum Aegyptii' significat tristitiam scientificorum Ecclesiae: `septuaginta dies' significat statum plenum.