6494. Per plures annos sedulo observavi num fortuna esset aliquid, et compertus sum quod esset, et quod prudentia tunc nihil faceret; omnes etiam qui diu super id reflexerunt, hoc sciunt et fatentur, sed non sciunt unde id; quod sit e spirituali mundo via aliquis novit, cum tamen inde est. Quondam cum ludi ludum familiarem {1}aleae cum talis in conversatione, {2}spiritus qui apud me, loquebantur mecum de fortuna in ludis, et dicebant quod fortunatum illis repraesentaretur per nubem candidam, et quod infortunatum per nubem fuscam; et cum apud me appareret nubes fusca quod {3}nequaquam vincere possem; et quoque ex illo indicio praedicebant mihi fortunae vices in illo ludo; inde scire datum quod id quod tribuitur fortunae, etiam in ludis, sit ex spirituali mundo; magis id quod homini contingit quoad vices in ejus vitae cursu; et quod id quod fortuna vocatur sit {4}ex influxu Providentiae in ultimis ordinis ubi ita existit; ita quod Providentia sit in omnium singularissimis, secundum Domini verba, quod `ne quidem capillus decidat de capite absque voluntate {5}Dei'. @1 in alea conversatione cum talis$ @2 erant apud me, et$ @3 nullatenus$ @4 influxus$ @5 A d Ipsius i Dei$