Arcana Coelestia (Elliott) n. 6486

Previous Number Next Number See English 

6486. Audivi angelos inter se loquentes de Providentia Domini, sed quae locuti sunt, quidem intellexi, sed {1}pauca describi possunt quia loquela eorum continue juncta est repraesentativis caelestibus quae non exprimi nisi quoad exiguam partem possunt; illi sapienter locuti sunt, dicentes quod Providentia Domini sit in omnium singularissimis, sed non secundum talem ordinem {2}qualem homo sibi proponit, quia et praevidentur et providentur quae ventura sunt; et quod se habeat, sicut qui palatium struit, primum coacervat {3}materialia omnis generis, et illa in cumulos conjicit, ubi in nullo ordine jacent, et {4}solum in intellectu architecti {5}est quale inde palatium. @1 non omnia$ @2 quem$ @3 materiale I$ @4 i quod$ @5 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church