Arcana Coelestia (Elliott) n. 6484

Previous Number Next Number See English 

6484. Quidam erat qui se confirmaverat in eo quod nihil Providentiae Divinae esset, sed quod omnia et singula essent ex prudentia, tum a fortuna et casu; fortunam statuebat sed nesciebat quid esset; erat ille inter spiritus malos subtiles, quia cogitationi plus indulserat quam sermoni et conversationi; cum in alteram vitam venit, continuabat ibi vitam priorem, ut solent omnes; inquisivit et quoque hausit omnia quae ei inservire posse putabat, per quae sibi ipsi consuleret, {1}ut ex se faustus esset, etiam artificia magica. Locutus sum cum illo, et dicebat quod in suo caelo esset cum ita, et quod aliud caelum non posset dari quam quod ipse sibi faceret; sed respondere datum est quod {2}ejus caelum vertatur in infernum, ut primum ipsum caelum in (c)illud influit; erat tunc in mundo spirituum, et cum ibi, sunt in jucundis amorum in quibus fuerant in mundo, n. 5852; at tunc factum quod caelum influeret in ejus jucundum, ac subito tunc sensit infernum, ac horrescens dicebat quod hoc nunquam crediderit; dictum mihi a spiritibus bonis quod is pejor reliquis esset, quia ab illo influxus subtilior quam ab aliis. [2]Postea idem redactus est in statum infantiae suae, et a Domino ostensum angelis qualis tunc fuerat, et quoque tunc qualis ejus vita futura quae praevisa, et quod singula ejus vitae ducta fuerint a Domino, et quod alioquin se praecipitavisset in atrocissimum infernum, si vel minimum a Domini Providentia continua cessavisset; hoc potest angelis sisti videndum{3}. Interrogatus etiam fuit, num usquam cogitaverit de {4}vita aeterna, dicebat quod non crediderit, et quod rejecerit omnia illa, ex causa quia videret tam multa confusa, justum pati et impium gloriari, et similia; tum quod videret bruta animalia habere similes sensus, similem vitam, et quoque animadvertentiam et prudentiam, sic credens se moriturum sicut illa; et quod in maximum stuporem venerit cum apperciperet se post mortem vivere. @1 et $ @2 hoc$ @3 i inde quoque scire datum, quod Providentia Domini sit in singularissimis$ @4 altera vita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church