6450. `Et praecepit illis et dixit ad illos': quod significet insinuationem, constat ex illis quae sequuntur ubi Israel de sepeliendo se in spelunca agri Machpelah, ubi Abraham et {1}Jishak sepulti, ad filios suos loquitur, per quae significatur {2}vita in veris et bonis naturalis ubi interiora et intimum; et quia de {3}his in nunc sequentibus agitur, ideo per `praecipere filiis et dicere ad illos' significatur insinuatio in illa; quod per `praecipere' {4}significetur influxus, videatur n. 5486, 5732, ita insinuatio.
@1 Isaac$ @2 existentia$ @3 illis$ @4 significatur influere$