Arcana Coelestia (Elliott) n. 645

Previous Number Next Number See English 

645. Quod per 'bituminare eam intus et extus bitumine' significetur conservatio a cupiditatum inundatione, constat ab illis quae prius dicta sunt: homo enim hujus Ecclesiae reformandus prius erat quoad ejus intellectualia; quare conservatus est ab inundatione cupiditatum, quae omne reformationis opus destruerent. In textu originali non quidem legitur quod bitumine bituminaretur; sed adhibetur vox {1} quae denotat protectionem, derivata ab expiare aut propitiare, quare simile involvit; expiatio seu propitiatio Domini est protectio ab inundatione mali. @1 In the Heb. there is a remarkable and significant resemblance between [ ] (gopher)=? cypress, [ ], (kopher)=? cypress, and [ ] (kaphar)=cover, forgive (sins). All these occur in this verse; 'pitch' may be derived from cypress but it is not actually mentioned.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church