6448. `Et benedixit illis, cuique quod secundum benedictionem ejus benedixit illis': quod significet praedictiones de vita spirituali quid eveniret cuique cum in tali statu, constat ex significatione `benedicere' quod sit praedictio, de qua n. 6230, 6254; et ex significatione `cuique quod secundum benedictionem ejus benedixit illis' quod sit quid eveniret cuique {1}; quod sit de vita spirituali quae cuivis in tali statu, patet ab omnibus illis quae de filiis Israelis seu tribubus ab illis nominatis in hoc capite dicta sunt; {2}describuntur enim per illos omnes status Ecclesiae quoad bona et vera ita quoad vitam spiritualem cujusvis intra Ecclesiam.
@1 i nam hoc praedictionis, quod per benedictionem significatur$ @2 describitur$