Arcana Coelestia (Elliott) n. 6437

Previous Number Next Number See English 

6437. `Et vertici naziraei fratrum ejus': quod significet quoad exteriora, constat ex significatione `verticis naziraei' quod sint exteriora, de qua sequitur; et ex {1}repraesentatione `filiorum Israelis' {2}quod sint vera spiritualia in naturali, de qua n. 5414, 5879, 5951, quae etiam sunt exteriora respective, nam homo Ecclesiae spiritualis est in bono veri, et hoc bonum est interius quia in interiore naturali. Quod `naziraeus' significet exteriora est quia naziraei repraesentabant Dominum quoad Divinum Naturale quod est Divinum Humanum Externum; quod `naziraei' id repraesentaverint, constat ex eo quod naziraeatus sit crinis, et quod sanctitas ejus (t)in crine consisteret; quod in eo consisteret, erat {3}dictae repraesentationis causa, nam `crinis' correspondet naturali ac inde significat naturale, videatur n. 3301, 5247, 5569-5573: hoc quoque patet ab illis qui votum naziraeatus fecerunt, quibus tunc vetitum fuit radere crines suos, Num. vi 5, et postea cum absolverunt dies naziraeatus, raderent caput ad ostium tentorii, et crines mitterent in ignem sub sacrificio eucharistico, Num. vi 13, 18. Hoc quoque adhuc patet a Simsone, qui naziraeus fuit; quod robur ejus consisteret in crinibus, Jud. xiii 3, 5, xvi 1 ad fin., videatur n. 3301; inde apud Jeremiam, Abscinde crines tui naziraeatus, et abjice, et tolle super collibus lamentum, vii 29. Ex his {4}constat quod per `verticem naziraei' significentur exteriora, vertex naziraei enim est ubi crinis (c)illius. Hoc arcanum est quod per naziraeos in Verbo significatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church