6428. `A Deo patris tui, et juvabit te': quod significet quod is Deus Antiquae Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Jacobi' qui hic est `pater', quod sit Antiqua Ecclesia, de qua n. 4439, 4514, 4680, 4772; haec Ecclesia fuit Ecclesia spiritualis, et in illa Dominus colebatur, (x)Qui hic per Deum Antiquae Ecclesiae, a (x)Quo auxilium in pugnis de quibus mox supra, intelligitur.