Arcana Coelestia (Elliott) n. 6423

Previous Number Next Number See English 

6423. `Et sedebit in valido arcus sui': quod significet quod tutus a vero pugnante doctrinae, constat a significatione `sedere' quod sit tutus esse, qui enim `sedet in valido arcus', is tutus est; ex significatione `arcus' quod sit doctrina, de qua n. (x)2686, 2709; validum doctrinae est verum, doctrina enim in quo non verum, nihil valet; quod vero sit potentia et valor, videatur n. 878 fin., 3091,4931,4934,{1}4937, 6344; causa quod verum sit `validum', est quia bonum agit per verum; bonum enim est tale ut ad illud nihil mali et falsi accedere possit, ita nec aliquis ex turba infernali; haec ad multam distantiam aufugit cum approximat bonum, seu angelus qui in bono est; ut autem bonum pugnare possit cum turba illa quae ab inferno apud hominem, ac tutari {2}illum omni modo, tum etiam tutari spiritus qui recentes ex mundo veniunt, {3}ut et illos qui in (t)terra inferiore sunt, agit bonum per verum, sic enim approximare potest. [2]Quanta potentia insit vero, constare mihi potuit ab illis quae in altera vita videre datum est; quidam qui in vero naturali fuit, quia cum vixit in mundo, fuerat in justo, is plura inferna pertransivit et inde mihi locutus est ac illa descripsit; is in tali potentia et valore erat ut spiritus infernales ne hilum possent illum infestare, sic ut tutus ab uno in alterum transiret; quod nequaquam possunt facere qui non in vero sunt. Ex his patet quod per `sedebit in valido arcus' significetur quod tutus a vero doctrinae; quod sit a vero pugnante, sequitur ab illis quae praecedunt, quod `jaculentur et odio habeant (c)eum sagittarii'. @1 i 4935$ @2 hominem$ @3 ac$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church