6415. Ex illis quae in hoc prophetico de Dane, Gade, Ashere,et Naphtali, ab Israele dicta sunt, patet manifeste quod sensus internus sit, et quod absque {1}sensu interno vix aliquid intelligi queat (c)et sciri quid sit, sicut quod `Dan serpens super via, serpens jaculus super semita, mordens calcaneos equi, cadet eques ejus retrorsum': quod `turma depopulabitur Gadem, et is depopulabitur calcaneum': quod `Asheri pinguis erit panis, et is dabit delicias regis: et quod `Naphtali cerva dimissa, dans sermones elegantiae': quis illa {2}scire potest quid sint, absque clave ex sensu interno; quod non de {3}filiis Jacobi dicta sint, nec de tribubus, constare potest ex eo quod nihil tale illis contigerit in postremitate dierum; cum tamen `Israel dicit' quod indicaret quid (t)illis tunc continget, vers. 1; et quia non de illis, sequitur quod de talibus dicta sint, quae per illos repraesentantur; quae qualia sunt, in praecedentibus explicatum est. @1 illo sensu$ @2 nosse$ @3 illis$