Arcana Coelestia (Elliott) n. 6410

Previous Number Next Number See English 

6410. `Et ille dabit delicias regis': quod significet amoenum ex vero, constat ex significatione `deliciarum' quod sit amoenum; et ex significatione `regis' quod sit verum, de qua n. 1672, 1728, 2015, 2059, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5148; ita `dare delicias regis' est amoenum ex vero {1}: quod dicatur de utroque, nempe de jucundo ex bono et de amoeno ex vero {2}est ob conjugium caeleste {3} in singulis Verbi, n. 5343. Jucundum ex bono et amoenum ex vero quae faciunt beatum in caelo, non consistunt in otioso sed in activo, jucundum enim et amoenum in otioso fit injucundum et inamoenum; sed jucundum et amoenum in activo permanent et elevant continue et faciunt beatum; activum apud illos qui in caelo, consistit in praestandis usibus, hoc illis est jucundum ex bono, et in sapiendis veris ob finem usuum, hoc illis est amoenum ex vero. @1 i et pinguis panis ejus est jucundum ex bono$ @2 dicitur$ @3 i seu boni et veri$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church