Arcana Coelestia (Elliott) n. 639

Previous Number Next Number See English 

639. Quod per 'arcam' significetur homo hujus Ecclesiae, seu Ecclesia Noahus dicta, constare satis potest a descriptione ejus in sequentibus; tum ex eo quod Verbum Domini ubivis involvat spiritualia et caelestia, hoc est, quod Verbum Domini sit spirituale et caeleste: si arca, cum ejus bituminatione, dimensione, et constructione, ut et diluvium, non plus quam sonat littera, significarent, nihil prorsus spirituale et caeleste foret, sed modo aliquid historicum, quod pluri usui non foret humano generi quam simile quid, quod describitur a profanis: at quia Verbum Domini ubivis in sinu seu recessu sua continet et involvit spiritualia et caelestia, constat clare quod per 'arcam,' et per omnia quae de arca dicitur, significentur arcana nondum detecta: [2] similiter quoque alibi, ut per 'arculam,' in qua Moses reconditus, et quae posita in ulva juxta litus fluminis, Exod. ii 3; et adhuc sublimius per 'arcam sanctam' in deserto, quae exstructa secundum typum ostensum Mosi in monte Sinai; in qua nisi omnis et singula fuissent repraesentativa Domini et Ipsius regni, non aliud fuisset quam quoddam idolum, et cultus idololatricus; similiter templum Salomonis, quod nusquam sanctum fuit ex se, seu ex auro argento, cedro et lapide ibi, sed ex singulis quae repraesentabantur per illa; similiter hic, nisi arca et ejus constructio cultus singulis significarent aliquod arcanum Ecclesiae, Verbum non foret Verbum Domini, sed mortua quaedam littera, sicut apud aliquem profanum scriptorem. Quod 'arca' significet hominem Ecclesiae, seu Ecclesiam quae 'Noahus' dicta, inde constat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church