6365. `Manus tua in cervice hostium, tuorum': quod significet quod infernalis et diabolica turba ad praesentiam aufugient, constat ex significatione `hostium' quod sit infernalis et diabolica turba, hi enim hostes sunt in spirituali sensu; et ex significatione `manus in cervice eorum' quod sit {1}persequi illos qui in fuga sunt, nam cum hostis fugit, est `manus victoris in cervice ejus'; quod dicatur quod `ad praesentiam aufugient', est quia cum aliquis ex turba infernali accedit ad aliquem angelum e regno caelesti Domini, ad praesentiam aufugiat, non enim sustinet illam, quia non sustinet sphaeram amoris caelestis, quae est amoris in Dominum; est illa sphaera ei sicut ignis urens et crucians. (m)Praeterea angelus caelestis nusquam pugnat, minus est `manus ejus in cervice hostium {2}', immo nec aliquem a parte sui ut hostem habet, sed usque ita dicitur quia ita se habet in mundo; verum significatur quod infernales qui a parte sui hostes sunt, ad praesentiam aufugiant.(n) @1 in fuga esse$ @2 i ejus$