6361. `Et dispergam eos in Israele': quod significet quod a spirituali, constat a significatione `dispergere' quod etiam sit exterminatio; sed `dispergere' distinguitur a `dividere', quod hoc praedicetur de externo homine {1}ac de vero, illud autem de interno {2}ac de bono; quod `Jacob' repraesentet naturalem seu externum hominem, et `Israel' spiritualem seu internum, videatur n. 4286, 4292, 4570. Quod haec quae ab Israele de Shimeone et Levi dicta sunt, tum quae de Reubene, non significent talia quae posteris illorum `contingerent in postremitate dierum' ut dicitur vers. 1, constare potest ex eo quod non posteri ex Shimeone et ex Levi maledicti fuerint ac divisi in Jacobo et dispersi in Israele, nam tribus Shimeonis inter reliquas tribus fuit sicut una illarum, et tribus Levi facta est sacerdotium, ita potius benedicta quam maledicta; pariter tribus Reubenis quae quoque aliis tribubus non vilior fuit; inde manifeste patet quod {3} quae in hoc capite de filiis Jacobi, quid illis in postremitate dierum contingeret, dicta sunt, non sint quae illis ipsis contingerent sed quae illis qui in sensu interno per eos intelliguntur; hic quid illis qui in fide separata a charitate sunt; nam hi per Reubenem, Shimeonem et Levi hic in sensu interno intelliguntur; inde manifeste constare potest quod sensus internus Verbi sit qui non apparet in littera, nec alicui nisi sciat correspondentias naturalium cum spiritualibus, et qui prorsus non apparet ei qui non scit quid spirituale et quid caeleste. @1 qui est Jacob$ @2 qui est Israel, et ex repraesentatione Israelis, quod sit spiritualis seu internus homo$ @3 i haec$