6355. `In congregatione eorum ne uniatur gloria mea': quod significet quod nec verum boni spiritualis scire velit falsa cogitationis eorum inde, constat a repraesentatione `Israelis' quod sit bonum spirituale, de qua n. 6340; ex significatione `in congregatione eorum ne uniatur' quod sit non {1}conjungi velle falsis cogitationis eorum, ita quoque non scire velle ea; falsa cogitationis significantur per `congregationem', congregatio enim sicut multitudo praedicatur de veris, et in opposito sensu de falsis; et ex significatione `gloriae' quod praedicetur de vero, de qua n. 4809, 5922, {2}verum enim est gloria illis qui in bono spirituali. @1 scire velle, nempe falsa cogitationis, quae$ @2 ita gloria mea est verum boni spiritualis$