Arcana Coelestia (Elliott) n. 6346

Previous Number Next Number See English 

6346. `Levis sicut aqua': quod significet quod (t)sola fides talia non habeat, nempe non gloriam {1}nec potestatem, constat ex significatione `levis esse sicut aqua' quod sit nullius ponderis {2}seu valoris esse; quod sit sola fides, hoc est, fides separata a charitate, {3}patet ex illis quae sequuntur de Reubene ac de Shimeone et Levi; agitur etiam hic per `Reubenem, {4} Shimeonem et Levi' de fide separata seu sola. @1 neque$ @2 aut $ @3 constat$ @4 i ac per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church