63. Interea Dominus continue pugnat pro illo contra mala et falsa, et per pugnas confirmat eum in vero et bono; tempus pugnae est tempus operationis Domini; quare regeneratus apud Prophetas vocatur 'opus digitorum Dei'; nec quiescit antequam amor principale agat, tunc cessat pugna. Cum opus successerit usque ut fides conjuncta sit amori, tunc vocatur 'bonum valde,' quia Dominus tunc illum agit ut similitudinem Sui: ad finem diei sexti recedunt spiritus mali et succedunt boni, ac introducitur in caelum, seu in paradisum caelestem, de quo [in] capite sequente.